banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gellio - Noctes Atticae - 1 - 3

Brano visualizzato 13006 volte
3 Quod Chilo consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.

1 Lacedaemonium Chilonem, virum ex illo incluto numero sapientium, scriptum est in libris eorum, qui vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandaverunt, eum Chilonem in vitae suae postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum: 2 "Dicta" inquit "mea factaque in aetate longa pleraque omnia fuisse non paenitenda, fors sit ut vos etiam sciatis. 3 Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me nihil esse quicquam commissum a me, cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim, nondum mihi plane liquet. 4 Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Ita lex fuit, uti eum hominem condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi fuit. 5 Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum consultavi. Visum est esse id, quod feci, praequam erant alia, toleratu facilius: 6 ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant, ut absolverent, persuasi. 7 Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo, ne a perfidia et culpa non abhorreat in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse." 8 Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi, dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit, 9 et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis, quae scripta sunt, ipsis utar, ei dei boethein toi philoi para to dikaion kai mechri posou kai poia. Ea verba significant quaesisse eos, an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum. 10 Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius de amicitia primo. 11 Eum librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum de amicitia componeret. Et cetera quidem, quae sumenda a Theophrasto existimavit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit commodissime aptissimeque; 12 hunc autem locum, de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum strictim atque cursim transgressus est, neque ea, quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt, exsecutus est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit. 13 Ea verba Ciceronis, si recensere quis vellet, apposui: "His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sunt, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua fortuna acciderit, ut minus iustae voluntates amicorum adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim, quatenus amicitiae venia dari possit." "Cum agetur" inquit "aut caput amici aut fama, declinandum est de via, ut etiam iniquam voluntatem illius adiutemus." 14 Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuvandum digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit. 15 Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via, quousque degredi debeam? "Est enim" inquit "quatenus dari amicitiae venia possit." 16 Hoc immo ipsum est, quod maxime discendum est quodque ab his, qui docent, minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiae venia debeat. 17 Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conservandi amici causa de via declinavit. Sed video, quousque progressus sit; falsum enim pro amici salute consilium dedit. 18 Id ipsum tamen in fine quoque vitae, an iure posset reprehendi culparique, dubitavit.
"Contra patriam" inquit Cicero "arma pro amico sumenda non sunt." 19 Hoc profecto nemo ignoravit, et "priusquam Theognis", quod Lucilius ait, "nasceretur". Set id quaero, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salva tamen libertate atque pace faciendum est et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat. 20 Pericles ille Atheniensis, vir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen, quid existimaret, professus est. Nam cum amicus eum rogaret, ut pro re causaque eius falsum deiuraret, his ad eum verbis usus est: Dei men symprattein tois philois, alla mechri ton theon. 21 Theophrastus autem in eo, quo dixi, libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius pressiusque quam Cicero disserit. 22 Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim universimque utitur ad hunc ferme modum: 23 "Parva" inquit "et tenuis vel turpitudo vel infamia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest. Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum amico utilitatium solidatur. 24 "Neque nominibus" inquit "moveri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas meae famae et rei amici utilitas. Ponderibus haec enim potestatibusque praesentibus, non vocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt. 25 Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat; cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi levis iactura est, tunc, quod utile amico est, id prae illo, quod honestum nobis est, fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parva lamna auri pretiosius." 26 Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscripsi: Ouk, ei de pou touto toi genei timioteron, ede kai, hotioun an ei meros toutou, pros to telikon thaterou synkrinomenon haireton estai. Lego de oion, ouk, ei chrysion timioteron chalkou megethos antiparaballomenon pleon doxei: alla poiesei tina rhopen kai to plethos kai to megethos. 27 Favorinus quoque philosophus huiuscemodi indulgentiam gratiae tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine his verbis definivit: He kaloumene charis para tois anthropois, touto estin hyphesis akribeias en deonti. 28 Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme sententiam disseruit: "Has tamen" inquit "parvitates rerum et magnitudines atque has omnes officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas." 29 Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt. 30 Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit. "Hac" inquit "fini ames, tamquam forte fortuna et osurus, hac itidem tenus oderis, tamquam fortasse post amaturus." 31 Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus in libro peri psyches primo verbis his ita scripsit: Cheilon ho palaios akousas tinos legontos medena echein echthron erotesen, ei medena philon echei, nomizon ex anankes epakolouthein kai synemplekesthai philiais apechtheias.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

[III] Quale ambigua ...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/gellio/noctes_atticae/01/03.lat

[degiovfe] - [2014-02-12 19:27:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!