banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gellio - Noctes Atticae - 1 - 2

Brano visualizzato 6720 volte
2 Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit volgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent.

1 Herodes Atticus, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates, qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. 2 Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in villa, cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, aedium positu refrigeranti, lavacris nitidis et abundis et collucentibus totiusque villae venustate aquis undique canoris atque avibus personante.

3 Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sectator, disciplinae, ut ipse dicebat, stoicae, sed loquacior inpendio et promptior. 4 Is plerumque in convivio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica de philosophiae doctrinis intempestive atque insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes praedicabat atque interea vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat kyrievontas et hesychazontas et soreitas aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes, pestilentias asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque. 5 Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque vitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui existimabat ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse aegritudine obnubilari.

6 Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit, oratione utens "permitte," inquit "philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro, quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus", iussitque proferri dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes, qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes obiurgatione iusta incessivit.

7 Lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea, quae addidi; quibus verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio akolytos, ananankastos, aparapodistos, eleutheros, euporon, eudaimonon, volgus aliud nebulonum hominum, qui se Stoicos nuncuparent atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimae disciplinae nomen ementirentur: 8 Eipe moi peri agathon kai kakon. Akove.
Iliothen me pheron enemos Kikonessi pelassen. 9 Ton onton ta men estin agatha, ta de kaka, ta de adiaphora. Agatha men oun aretai kai ta metechonta auton, kaka de kakia kai ta metechonta kakias, adiaphora de kai ta metaxu touton, ploutos, hygeia, zoe, thanatos, hedone, ponos. 10 Pothen oidas? Hellanikos legei en tois Aigyptiakois. Ti gar diapherei touto eipein, e hoti Diogenes en tei ethikei e Chrysippos e kleanthes? Bebasanikas oun ti auton kai dogma sautou pepoiesai? 11 Deiknye, pos eiothas en ploioi cheimazesthai; memnesai tautes tes diaireseos, hotan psophesei to histion kai anakraugaseis? An soi tis kakoscholos pos parastas eipei: "lege moi, tous theous soi, ha proien eleges, me ti kakia estin to navagesai, me ti kakias metechon?" ouk ara xylon enseiseis autoi? "ti hemin kai soi, anthrope! apollymetha, kai sy elthon paizeis." 12 Ean de se ho Kaisar metapempsetai kategoreumenon . . .

13 His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam alios, sed ab Herode in eum ipsum dicta essent.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

L'appropriato u...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/gellio/noctes_atticae/01/02.lat


[II] Gli interventi ...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/gellio/noctes_atticae/01/02.lat

[degiovfe] - [2014-02-12 18:34:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!