Brano visualizzato 1079 volte
[135] Utetur exemplis eis quibus idem scriptor aut, si id non poterit, quibus alii quod excipiendum putarint exceperint. Quaerenda etiam ratio est, si qua poterit inveniri, quare non sit exceptum; aut iniqua lex aut inutilis futura dicetur, aut alia causa obtemperandi, alia abrogandi: dissentire adversarii vocem atque legis. Deinde amplificandi causa de conservandis legibus, de periculo rerum publicarum atque privatarum cum aliis locis, tum in perorando maxime graviter erit vehementerque dicendum.
Oggi hai visualizzato 13.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani