Brano visualizzato 4652 volte
[20] Noli igitur in conservandis bonis viris defetigari -- non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et specie quadam rei publicae: non enim tua culpa est si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt.
Oggi hai visualizzato 12.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani