Brano visualizzato 1625 volte
[44] At infestis prope signis inferuntur Galli in M. Fonteium et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia. Video, iudices; sed multis et firmis praesidiis vobis adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae resistemus. Primum obicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica populo Romano provincia; quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu M. Fontei conservatam esse dicat, ut ipsa per hunc a Thraecum adventu ac depopulatione defensa <est>, sic ab huius nunc capite Gallorum impetus terroresque depellit.
Oggi hai visualizzato 12.1 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2.9 brani