Brano visualizzato 1933 volte
[34] Sed, quoniam de communi totius Asiae crimine est dictum, adgrediar iam ad singulas civitates; ex quibus sit sane nobis prima civitas Acmonensis. Citat praeco voce maxima legatos Acmonensis. Procedit unus Asclepiades. Prodeant <ceteri>. Etiamne praeconem mentiri coegisti? Est enim, credo, is vir iste ut civitatis nomen sua auctoritate sustineat, damnatus turpissimis iudiciis domi, notatus litteris publicis; cuius de probris, adulteriis ac stupris exstant Acmonensium litterae, quas ego non solum propter longitudinem sed etiam propter turpissimam obscenitatem verborum praetereundas puto. Dixit publice data drachmarum ccvi. Dixit tantum, nihil ostendit, nihil protulit; sed adiunxit, id quod certe, quoniam erat domesticum, docere debuit, se privatim drachmarum ccvi dedisse. Quantum sibi ablatum homo impudentissimus dicit, tantum numquam est ausus ut haberet optare.
Oggi hai visualizzato 11.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani