Brano visualizzato 1515 volte
[67] Et hoc loco Scaevolam dixisti causam apud cviros non tenuisse; quem ego antea commemoravi, cum idem faceret quod tu nunc—tametsi ille in aliqua causa faciebat, tu in nulla facis—tamen probasse nemini quod defendebat, quia verbis oppugnare aequitatem videbatur. Cum id miror, te hoc in hac re alieno tempore et contra quam ista causa postulasset defendisse, tum illud volgo in iudiciis et non numquam ab ingeniosis hominibus defendi mihi mirum videri solet, nec iuris consultis concedi nec ius civile in causis semper valere oportere.
Oggi hai visualizzato 3.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 12 brani