Brano visualizzato 6679 volte
[62] Quod si cetera magis pervulgata nos saepe et leviora moverunt, vox ipsa deorum immortalium non mentis omnium permovebit? Nolite enim id putare accidere posse quod in fabulis saepe videtis fieri, ut deus aliqui delapsus de caelo coetus hominum adeat, versetur in terris, cum hominibus conloquatur. Cogitate genus sonitus eius quem Latinienses nuntiarunt, recordamini illud etiam quod nondum est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro Piceno Potentiae nuntiatur terrae motus horribilis cum quibusdam ~multis metuendisque rebus: haec eadem profecto quae prospicimus impendentia pertimescetis.
Oggi hai visualizzato 6.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani