Brano visualizzato 2082 volte
[34] Sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. Oratores contra ivs fasqve interfectos. Quid est hoc? De Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. Sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum. Sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio.
Oggi hai visualizzato 10.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani