Brano visualizzato 2455 volte
[14] De hoc igitur loco sacro potissimum videntur haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus hoc praecipue iuris habet, ut ab ipsis qui sacris praesunt sacer non esse iudicatus sit? Verum referte, quod ex senatus consulto facere debetis. Aut vobis cognitio dabitur, qui primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno illo solo antistite sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicavit, aut,--id quod certe fiet,--ad pontifices reicietur, quorum auctoritati fidei prudentiae maiores nostri sacra religionesque et privatas et publicas commendarunt. Quid ergo ii possunt aliud iudicare ac iudicaverunt? Multae sunt domus in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an paene cunctae iure optimo, sed tamen iure privato, iure hereditario, iure auctoritatis, iure mancipi, iure nexi: nego esse ullam domum aliam privato eodem quo quae optima lege, publico vero omni praecipuo et humano et divino iure munitam;
Oggi hai visualizzato 8.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7 brani