Brano visualizzato 1275 volte
[85] Quis in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit quod [et] si adessem? quis me non modo civis, sed socius recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? Denique universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis quae M. Tullium--tantumne? immo etiam--civem optime de re publica meritum, recepissent. Et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse civem quem eiectum universus senatus non modo civem, sed etiam egregium civem semper putavit?
Oggi hai visualizzato 9.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani