banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone - Epistulae - Ad Atticum - 11 - 25

Brano visualizzato 8609 volte
11.25

Scr. Brundisi iii Non. Quint a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.


facile adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus verbis nullum <consistere> consilium quo a te possim iuvari. consolatio certe nulla est quae levare possit dolorem meum. nihil est enim contractum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus iis erroribus et miseriis et animi et corporis quibus proximi utinam mederi maluissent! quam ob rem quoniam neque consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a te posthac; tantum velim ne intermittas, scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem cum habebis cui des et dum erit ad quem des; quod longum non erit.

[2] illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. quod verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim nescio.

[3] quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud epistulas velim ut possim adversas. ego huius miserrimae facultate confectus conflictor. nihil umquam simile atum puto. quoi si qua re consulere aliquid possum, cupi a te admoneri. video eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante. tamen hoc me magis sollicitat quam omnia. in pensione secunda caeci fuimus. aliud mallem; sed praeteriit. te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex supellectile, des operam. iam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore condicio pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura.

[15] haec etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune. non queo omnia scribere. vale. iii Non. Quintil.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Scritta a Brindisi i...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/cicerone/epistulae/ad_atticum/11/25.lat

[biancafarfalla] - [2013-05-30 18:48:00]

Scritta da Brindisi ...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/cicerone/epistulae/ad_atticum/11/25.lat

[degiovfe] - [2016-09-24 20:29:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!