banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone - Epistulae - Ad Atticum - 11 - 16

Brano visualizzato 2642 volte
11.16

Scr. Brundisi. iii Non. Iun. a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.


non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista epistula nihil consoletur. nam et exigue scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. de obviam itione ita faciam ut suades. neque enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc fraudem incidi. nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, <in> Italia. ego vero etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum gerere dicitur tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto. fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium quidem habeo quemquam. qui in Asia sunt rerum exitum exspectant, Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt. Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit.

[3] quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres. si recipior ab his, quod vides non fieri, tamen quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non reperio; sin iactor, eo minus. itaque tuas litteras exspecto easque ut ad me sine dubitatione scribas rogo.

[4] quod suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si me quicquam istae litterae delectarent. etsi quidam scripsit ad me his verbis, 'ego ut in his malis Patris sum non invitus; essem libentius, si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire vellem.' quod ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab ipso accepi. ad eas Cephalioni dedi qui multos mensis tempestatibus retentus est. Quintum filium ad me acerbissime scripsisse iam ante ad te scripsi. extremum est quod te orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut Terentiam moneatis de testamento. tempora monent ut videat ut satis faciat quibus debeat. auditum ex Philotimo est eam scelerate quaedam facere. credibile vix est, sed certe, si quid est quod fieri possit, providendum est. de omnibus rebus velim ad me scribas et maxime quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo etiam si nihil excogitas. id enim mihi erit pro desperato. iii Non. Iun.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Scritta da Brindisi ...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/cicerone/epistulae/ad_atticum/11/16.lat

[degiovfe] - [2016-09-15 13:12:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!