banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone - Epistulae - Ad Atticum - 11 - 15

Brano visualizzato 2836 volte
11.15

Scr. Brundisi prid. Id. Mai. a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.


quoniam iustas causas adfers quod te hoc tempore videre non possim, quaeso, <cogita> quid sit mihi faciendum. ille enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse consilium. sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen scire velim quid censeas; idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre.

[2] Minucium X_I_I_ sola curasse scripsi ad te antea. quod superest velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. nihil fingi potest mali quo non urgear. omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor qui et maximus est et aeternus. cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen esset ea consolatio tenuis. sed habet aliorum omnium ratio exitum, mea nullum. alii capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. ii autem ipsi qui sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari. multi autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere volent, recipientur. quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere. solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse Laeli. sed quid me id levat? nam C. quidem Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.

[3] haec ad te scribo, non ut quem tuam demere sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. quin etiam Aesopi filius me ex cruciat. prorsus nihil abest quin sim miserrimus. sed ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum. nam hic maneri diutius non potest

[4] <de> Fufidianis qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset. hoc ego non sine causa quaero. suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. vale. Pr. Idus Maias.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Scritta da Brindisi ...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/cicerone/epistulae/ad_atticum/11/15.lat

[degiovfe] - [2016-09-14 12:14:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!