banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Agostino - De Trinitate - Liber Xiii - 24

Brano visualizzato 863 volte
[XIX 24] Haec autem omnia quae pro nobis uerbum caro factum temporaliter et localiter fecit et pertulit secundum quam demonstrare suscepimus ad scientiam pertinent non ad sapientiam. Quod autem uerbum est sine tempore et sine loco est patri coaeternum et ubique totum, de quo si quisquam potest quantum potest ueracem proferre sermonem, sermo erit ille sapientiae; ac per hoc uerbum caro factum, quod est Christus Iesus et sapientiae thesauros habet et scientiae. Nam scribens apostolus ad colossenses: Volo enim uos scire, inquit, quantum certamen habeam pro uobis et pro his qui Laodiciae sunt et quicumque non uiderunt faciem meam in carne ut consolentur corda eorum copulati in caritate et in omnibus diuitiis plenitudinis intellectus ad cognoscendum mysterium dei quod est Christus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quatenus nouerat apostolus thesauros istos, quantum eorum penetrauerat et in eis ad quanta peruenerat, quis potest nosse? Ego tamen secundum id quod scriptum est: Vnicuique autem nostrum datur manifestatio spiritus ad utilitatem; alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, si ita inter se distant haec duo ut sapientia diuinis, scientia humanis attributa sit rebus, utrumque agnosco in Christo et mecum omnis eius fidelis. Et cum lego uerbum caro factum est et habitauit in nobis, in uerbo intellego uerum dei filium, in carne agnosco uerum hominis filium, et utrumque simul in unam personam dei et hominis ineffabili gratiae largitate coniunctum. Propter quod sequitur ac dicit: Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatis. Si gratiam referamus ad scientiam, ueritatem ad sapientiam, puta nos ab illo duarum istarum rerum distinctione quam commendauimus non abhorrere.

In rebus enim per tempus ortis illa summa gratia est quod homo in unitatem personae coniunctus est deo; in rebus uero aeternis summa ueritas recte tribuitur dei uerbo. Quod uero idem ipse est unigenitus a patre plenus gratiae et ueritatis, id actum est ut idem ipse sit in rebus pro nobis temporaliter gestis cui per eandem fidem mundamur ut eum stabiliter contemplemur in rebus aeternis. Illi autem praecipui gentium philosophi qui inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere potuerunt, tamen quia sine mediatore, id est sine homine Christo philosophati sunt, quem nec uenturum prophetis nec uenisse apostolis crediderunt, ueritatem detinuerunt sicut de illis dictum est in iniquitate. Non potuerunt enim in his rebus infirmis constituti nisi quaerere aliqua media per quae ad illa quae intellexerant sublimia peruenirent, atque ita in deceptores daemones inciderunt per quos factum est ut immutarent gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. In talibus enim formis etiam idola instituerunt siue coluerunt. Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est. Ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit; ipse de sempiternis exhibet ueritatem. Per ipsum pergimus ad ipsum, tendimus per scientiam ad sapientiam; ab uno tamen eodemque Christo non recedimus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Sed nunc de scientia loquimur, post de sapientia quantum ipse donauerit locuturi. Nec ista duo sic accipiamus quasi non liceat dicere uel istam sapientiam quae in rebus humanis est uel illam scientiam quae in diuinis. Loquendi enim latiore consuetudine utraque sapientia, utraque scientia dici potest. Nullo modo tamen scriptum esset apud apostolum, alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, nisi et proprie singulis nominibus haec singula uocarentur, de quorum distinctione nunc agimus.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

19. 24. Tutto ciò c...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/agostino/de_trinitate/!13!liber_xiii/24.lat

[degiovfe] - [2011-04-12 09:38:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!