✔ Consumpsere se quidam, dum acta regum externorum componunt quaeque invicem passi ausique sunt (= hanno subìto o hanno tentato di farsi) populi. Quanto satius est sua mala extinguere quam (= piuttosto che) aliena posteris tradere! Quanto potius deorum opera celebrare quam (= piuttosto che) Philippi aut Alexandri latrocinia! Quemadmodum Hannibal Alpes transierit scribunt, quemadmodum confirmatum Hispaniae cladibus bellum Italiae inopinatus portaverit et, etiam post Carthaginem (= il cedimento di Cartagine) pertinax, reges quosdam respexerit, contra Romanos ducem promittens et exercitum petens; quemadmodum non desierit senex omnibus angulis bellum quaerere: adeo sine patria vivere poterat, sed sine hoste non poterat! Quanto satius est quid faciendum sit (= che cosa si debba fare) quam (= piuttosto che) quid actum sit quaerere, ac ostendere eis, qui omnia sua permisere fortunae, nihil stabile ab illa datum esse! Nescit enim quiescere, laetis tristia substituit et utique miscet; itaque rebus secundis nemo confidat, adversis nemo deficiat: alternae sunt vitae vices. Quid exultas? Ista, quibus nunc eveheris in summum, nescis ubi te relictura sint: habebunt suum, non tuum finem.
Seneca
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48474[degiovfe] - [2021-02-19 12:20:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!