✔ Quis mihi id te cogitare narraverit quod tu nulli narraveras? Is qui scit plurimum, rumor. «Quid ergo?», inquis, «tantus sum ut possim excitare rumorem?». Navis quae in flumine magna est in mari parvula est; gubernaculum quod alteri navi magnum alteri exiguum est. Tu nunc in provincia, licet contemnas ipse te, magnus es. Quid agas, quemadmodum cenes, quemadmodum dormias, quaeritur, scitur: eo tibi diligentius vivendum est. Tunc autem felicem esse te iudica cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultius. Rem dicam ex qua mores aestimes nostros: vix quemquam invenies qui possit aperto ostio vivere. Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque vitare? Si honesta sunt quae facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire cum tu scias?