banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vita Manlio Torquato
Pagina 199 Numero 17

Cum Galli ad tertium lapidem trans Anionem fluvium castra posuissent, exercitui Romano ab urbe profecto in citeriore ripa fluvii constituendum fuit. Pons in medio erat: tunc Gallus eximii corporis magnitudine in vacuum pontem processit, et maxima voce: «Si quis Romanorum me provocare vult - inquit -, ei procedendum est ad pugnam; sic noverimus utra gens bello sit melior». Diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit. Tum Titus Manlius ex statione ad imperatorem pergit: «Iniussu tuo - inquit -, imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim non si certam victoriam videam. Si tu permittis, volo isti belluae ostendere me ex ea familia ortum esse, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deturbavit». Cui imperator: «Macte virtute! Tite Manli, esto tibi nomen Romanum invictum praestandum erit». Expectabat eum Gallus stolide laetus et linguam ab irrisu exerens. Ubi constitere inter duas acies, Gallus ensem cum ingenti sonitu in arma Manlii deiecit. Manlius adeo insinuavit sese inter corpus et arma Galli ut uno et altero ictu ventrem transfoderit: iacenti torquem detraxit, quem cruore respersum collo circumdedit suo. Defixerat pavor cum admiratione Gallos; Romani alacres obviam militi suo progrediuntur, et gratulantes laudantesque ad imperatorem perducunt. Manlius inde Torquati nomen accepit.
Lhomond


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48057
[darkshines] - [2021-01-14 18:39:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!