banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una regina che si fa credere un re
Pagina 35 Numero 10

 Primi in Asia imperium condidisse Assyrii narrantur. Imperium Assyrii, qui postea Syri dicti sunt, mille trecentis annis tenuere (= tenuerunt). Eorum rex Ninus, primum finitimis, deinde aliis populis perdomitis, totius Orientis regiones subegit. Postremo bellum illi fuit cum Zoroastre, rege Bactrianorum, qui primus dicitur artes magicas invenisse et mundi principia siderumque motus diligentissime spectasse (= spectavisse). Hoc occiso, etiam ipse decessit, relicto adhuc impubere filio Ninya et uxore Semiramide. Haec neque ausa immaturo puero tradere imperium nec ipsa palam imperium tractare, simulat se Nini filium esse. Igitur ut sexum suum dissimularet, brachia cruraque velamentis, caput tiara tegit; et ne novo habitu aliquid occultare videretur eodem ornatu et (= etiam) populum vestiri iubet. Sic primis regni initiis Ninya filius esse credita est. Magnas deinde res gessit ita ut etiam viros virtute anteire visa sit. Haec enim Babyloniam condidit, Aethiopiam quoque imperio adiecit et Indis bellum intulit. Postremo a filio Ninya interfecta est.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38331
[emi53rm] - [2020-10-16 06:47:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!