Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, cum ad arma concurrendum erat; signum tuba dandum; ab opere revocandi milites; arcessendi milites, qui paulo longius aggeris petendi causa proesserant; acies instruenda; milites cohortandi. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et successus hostium impediebat. Milites autem, superioribus proeliis eercitati, ipsi intellegere poterant quae ad pugnandum utilia essent et legati propter propinquitatem et celeritem hostium Caesaris imperium non expectabant, sed per se omnia administrabant. Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, ad decimam legionem pervenit. Milites non longiore oratione cohortatus ut pristinae virtutis memoriam retinerent hosiumque impetum fortiter sustinerent, proelii committendi signum dedit. Atque in alteram partem profectus, milites cohortandi causa, pugnantibus occurrit.