banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente






HUISHENG Build on Brick...
EUR 19,99
Acquista ora
Una gara tra due celebri pittori
Pagina 202 Numero 2

 Scitum est inter Protogenen et Apellem quod accidit. Ille Rhodi vivebat; quo cum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo ad officinam iit. Aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis in machina aptatam custodiebat quaedam anus. Haec, Apelle quaerente, foris esse Protogenen respondit interrogavitque a quo quaesitum esse diceret. «Ab hoc», inquit Apelles adreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Protogenes, reversus, anum interrogavit num quis venisset: mulier quae gesta erant indicavit. Tum ille artifex, protinus lineae contemplatus subtilitatem dixit nullum alium venisse nisi Apellem quia non cadebat in alium tam absolutum opus. Ipse alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa duxit et praecepit anum ut, si redisset ille, ostenderet adiceretque hunc esse quem quaereret. Atque ita evenit. Revertit enim Apelles et pudore erubescens tertio colore lineas secuit nullum relinquens amplius subtilitati locum. At Protogenes victum se confessus in portum devolavit hospitem quaerens.
Plinio il Vecchio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48060
[emi53rm] - [2020-11-26 06:24:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!