✔ Multis iam ab Oenomao interfectis, Pelops Tantali filius cum apud eum venisset et capita humana super valvas fixa vidisset eorum, qui Hippodamiam in uxorem petierant, desperare de vita sua incepit et, regis crudelitatem timens, ex Hippodamiae consilio, quae, subito amore capta, patrem occidere non dubitavit, fraudem regi fecit: cuius aurigae, cui Myrtilo nomen erat, persuasit ut sibi auxilium praeberet et promisit regnum ei dimidium concessurum esse, certamine victo. Qua fide data, Myrtilus, omnibus ut ex consuetudine paratis, currum iunxit, sed clavos in rotas non coniecit; itaque equis incitatis currum defectum Oenomai equi distraxerunt. Pelops cum Hippodamia et Myrtilo domum victor cum contenderet, cogitavit sibi opprobrio futurum esse hoc foedus et Myrtilo fidem praestare noluit ("non volle"), eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam in patriam adduxit suam quod Peloponnesum appellatur; ibi ex Hippodamia procreavit Hippalcum, Atreum et Thyestem.
Igino
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46857[darkshines] - [2021-01-12 20:27:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!