banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una curiosa profezia matrimoniale
Pagina 423 Numero 20

Adrasto, Argorum regi, responsum ab Apolline fuit eum filias suas Argiam et Deipylam apro et leoni daturum esse in matrimonium. Sub eodem tempore evenit ut ad Adrastum devenirent una Polynices, Oedipodis filius, expulsus ab Eteocles fratre, et Tydeus, cum a patre demotus esset, quod fratrem Menalippum in venatione occiderat. Cum satellites Adrasto nuntiassent duos ("due", acc. m.) iuvenes incognita ceste venisse, unum enim aprinea pelle opertum, alterum leonina, Adrastu, memor antiqui ominis, iubet eos ad se perduci atque interrogavit de singulari cultu, quocum in regna eius venerant. Cum Polynices indicavisset se Thebis venisse et idcirco se pelleleonina operuisse, ut insignia gentis suae secum portaret, quod Hercules a Thebis genus ducebat, Tydeus se Oenei filium esse et a Calydone oppido genus ducere dixit: pelle aprinea se operuerat ut significaret aprum Calydonium, terrificum monstrum quod antiquitus Meleager una cum Atalanta interfecit. Rex, ut responsum efficeret, Argiam dat Polynici, Deipyla nubit (+dat.) Tydeo, ex qua fuit Diomedes qui apud Troiam pugnavit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46847
[darkshines] - [2021-01-12 13:54:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!