✔ Multitudinis aspectu laetus, conversus ad Charidemum, percontari coepit Dareus satisne instructus esset contra hostem. At ille suae sortis oblitus: «Verum», inquit, «tu fortasse audire non vis: ego autem dicere malo. Tantus apparatus finitimis potest esse terribilis. Sed Macedonum acies clipeis hastisque immobiles cuneos et fortissimos viros tegit. Ipsi phalangem vocant: vir viro, armis arma conserta sunt; ad nutum monentis intenti, sequi signa, ordines servare didicerunt. Nec auri argentique studio tenentur. In illa terra quae hos genuit auxilia quaerenda sunt; argentum istud ut militem conducas mitte». Erat Dareo mite ingenium, sed naturam plerumque fortuna corrumpit. Itaque, veritatis inpatiens, hospitem abstrahi iussit ad capitale supplicium. Ille ne tum quidem libertatis oblitus: «Habeo», inquit, «paratum mortis meae ultorem: expetet poenas is ipse, contra quem te monui».