banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una campagna assai poco memorabile
Pagina 113 Numero 98

 P. Aelius consul, cum audivisset a Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas esse, C. Ampium praefectum cum duabus legionibus agrum Boiorum invadere iussit; ipse eodem aperto itinere per montes copias suas duxit. Ampius, ingressus hostium fines, primo populationes satis prospere ac tuto fecit. Delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta – quod iam maturae erant segetes – improviso impetu Gallorum C. Ampius cum suis circumventus est. Inde accessit quod pavor fugaque etiam armatos cepit. Permulti ceciderunt, reliqui ad consulem per saltus prope invios pervenerunt. P. Aelius consul, quamvis populatus esset Boiorum fines et cum Ingaunis Liguribus foedus icisset, tamen nihil memorabile in provincia gessit et tandem Romam revertit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48275
[emi53rm] - [2021-03-24 06:11:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!