banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una balia davvero speciale: Cerere
Pagina 568 Numero 2

 Cum Ceres Proserpinam filiam suam quaereret, devenit ad Eleusinum regem cuius uxor Cothonea puerum Triptolemum pepererat, seque nutricem lactantem simulavit. Hanc regina libens nutricem filio suo recepit. Ceres, cum cupiret alumnum suum immortalem reddere, interdiu lacte divino alebat, noctu clam in igne obruebat ut mortalem eius partem deleret. Itaque Triptolemus tam crescebat ut parentes eius mirarentur et Cererem observaverint. Cum Ceres eum cupiebat in ignem mittere, Eleusinus pater vidit et expavit. Illa irata Eleusinum exanimavit at Triptolemo alumno suo aeternum beneficium tribuit. Nam dea tradidit ei currum draconibus iunctum ut propagaret fruges. Triptolemus curru vehens orbem terrarum frugibus obsevit. Postquam domum remeavit, Celeus eum pro benefacto interfici iussit sed, re cognita, iussu Cereris Triptolemo regnum dedit, quod ex patris nomine Eleusinum vocavit, et sacra instituit quae Thesmophoria Graece vocantur.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49033
[darkshines] - [2021-02-19 11:12:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!