banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una balia davvero speciale
Pagina 472 Numero 9

Cum Ceres Proserpinam filiam suam quaereret, pervenit ad Eleusinum regem, cuius uxor puerum Triptolemum pepererat et se nutricem esse simulavit. Regina libens eam filio suo nutricem recepit. Ceres cupiens alumnum suum immortalem reddere, interdiu lacte divino alebat, noctu clam in ignem eum imponebat. Itaque infans insolito modo crescebat. Quamobrem parentes, qui in maximo stupore erant, eam observaverunt. Prater, cum vidit puerum a Cerere in ignem poni, valde expavit. Illa irata Eleusinum examinavit at alumno suo aeternum beneficium obtulit: nam ei donavit fruges et currum draconibus iunctum, quo totum orbem terrarum peragravit ut terram frugibus sereret. Cum domum remeavisset, Triptolemus regnum obtinuit, quod ex patris nomine Eleusinum nominavit. Ferunt praeterea ab eo Cereri sacra instituta esse quae a Graecis Thesmophoria nominantur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47468
[darkshines] - [2021-01-14 18:05:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!