banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un giusto riconoscimento per Trasibùlo
Pagina 230 Numero 28

Neminem Thrasibulo Atheniensi praefero fide, constantia, magnitudine animi, in patriam amore; eum nemo anteiit virtute. Huic pro maximis meritis - tyrannos Athenarum enim interfecerat - corona a populo donata est, facta duabus virgulis oleaginis. Quam quod amor civium et non vis expresserat, nullam habuit invidiam magnaeque ei fuit gloriae. Bene ergo Pittacus ille, qui in septem sapientium numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri darent: «Nolite, oro vos - inquit - id mihi dare quod multiinvideant, plures etiam concupiscant. Quare ex istis nolo amplius quam centum iuger, quae et meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent. Nam parva munera diutina, locupletia haud firma esse consuerunt». Illa igitur corona donatus, Thrasybulus neque amplius requisivit neque a quoquam honore se esse superatum existimavit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46965
[emi53rm] - [2020-10-20 10:33:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!