banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un giovane generoso
Pagina 218 Numero 6

Pater Pomponii Attici mature decessit. Ipse adulescentulus, propter adfinitatem P. Sulpicii, qui tribunus plebi interfectus est, non epers fuit illius periculi. Namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Servio, fratri Sulpicii. Itaque interfecto Sulpicio, postquam vidit civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem placide vivendi (quia, dissociatis animis civium, alii Sullae, alii Cinnae favebant partibus), Athenas se contulit. Attamen adulescentem Marium, hostem iudicatum, iuvit opibus suis, cuius fugam pecunia sublevavit. Ac ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret rei familiari, eodem (avv.) magnam partem fortunarum traiecit suarum. In illa urbe ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus. Nam praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit. Auxit hoc officium alia quoque liberalitate; nam universos frumento donavit. Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus videbatur.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46961
[emi53rm] - [2020-10-23 05:11:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!