banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un difficile momento della seconda guerra punica
Pagina 174 Numero 84

Ad senatum hi populi venerunt, Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. Cum vacationes suas quisque populus recitaret', nullius, cum in Italia hostis esset, praeter Antiatem Ostiensemque vacatio observata est; et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia coloniae suae donec hostis in Italia esset. Cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum - nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset -, Livius cunctabatur parum fidens suarum provinciarum exercitibus: collegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio cui Q. Claudius Tarenti praeesset electionem habere; intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42687
[emi53rm] - [2020-10-12 06:40:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!