banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un corvo spiritoso
Pagina 32 Numero 31

Cum post Actiacam victoriam Augustus Romae amplissimum ageret triumphum, inter gratulantes quidam corvum tenens ei occurrit, quem docuerat dicere: "Ave, Caesar, victor imperator!". Octavianus, cuius intererat animos civium sibi conciliare, admiratus est officiosum volucrem eumque viginti milibus nummorum emit. Paulo in via progressus, eodem modo a psittaco salutatus est, quem tantidem emi iussit. Tantae liberalitatis exemplum sutorem sollicitavit, qui et ipse corvum eandem salutationem docere coepit. Sed avi non respondenti, dominus saepe dicere solebat: "Opera et impensa periit". Aliquando tamen, cum corvus salutationem dicere coepisset, sutor obviam Augusto in via procssit. Sed, auditis verbis, imperator talis salutationis iam incuriosus: "Satis", inquit, "talium salutatorum domi habeo". Statimque corvus, recordatus verborum quobus dominus queri solebat, crocitavit: "Opera et impensa periit!". Risu corruerunt omnes qui aderant, et Caesar emi avem iussit tanti, quanti nullam adhuc emerat.
Macrobio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45426
[emi53rm] - [2020-08-07 06:57:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!