banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un capello fatale
Pagina 568 Numero 3

 Narrabant Nisum, Martis filium et Megarensium regem, in capite crinem purpureum habuisse et ei responsum esse eum regnaturum esse tam diu quam eum crinem custodivisset. Minos, Iovis filius et Creticorum rex, cum venisset oppugnaturus eum, a Scylla, Nisi filia, Veneris impulsu amatus est. Scylla, ut Minoem victorem faceret, patri dormienti fatalem crinem praecidit. Itaque Nisus a Minoe victus est Cum autem Minos Cretam remearet, Scylla ex fide data eum rogavit ut secum aveheret; ille negavit Cretam, insulam sanctissimam, tantum scelus recepturam esse. Tum Scylla se in mare praecipitavit. Nisus autem, dum filiam persequitur in aquilam marinam conversus est, Scylla filia in piscem quem cirim vocant. Hodieque, cum ea avis eum piscem natantem conspexerit, mittit se in aquam et piscem raptum unguibus dilaniat.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49034
[darkshines] - [2021-02-19 11:33:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!