✔ Cicero Attico salutem dicit in itinere. Utinam videam diem quo tibi agam gratias quod me vivere coegisti! Adhuc quidem valde vitae taedio afficior. Sed te oro ut ad me Vibonem statim venias: in Bruttium enim multis de causis converti iter meum. Sed si Vibonem veneris, de toto itinere ac fuga mea consilium capere tecum potero. Si id non feceris, mirabor; sed confido te esse facturum.