✔ Amphion et Zetus, quia Apollo id iusserat, Thebas muro circumcinxerunt usque ad Semelae bustum, Laiumque Thebarum regem in exsilium eiecerunt et regnum obtinuerunt. Amphion in coniugium Niobam Tantali et Diones filiam accepit et ex ea procreavit liberos septem et filias septem. Niobe propter filios filiasque superba dictitabat: «Filios meos et filias meas antepono Latonae filiis, Apollini et Dianae: nam peperi septem filios animi plenos et septem filias, virgines mirae pudicitiae, Latona autem unum filium effeminatum et unam filiam barbaram». Ob eius superbiam Apollo filios eius in silva sagittis suis necavit, Diana filias in regia sagittis interemit. At Niobe dolore obruta a deis in lapidem mutata est. Amphion autem, cum Apollinis templum expugnare cupiebat, ab Apolline sagittis interfectus est.
Igino
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48858[darkshines] - [2021-02-19 20:11:21]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!