banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un'abile azione militare di Labieno
Pagina 133 Numero 5

 Treveri, magnis coactis copiis, Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemabat, adoriri parabant. Iamque ab eo non longius bidui via aberant, cum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt: ergo in nostros impetum facere ausi non sunt. Positis castris a milibus passuum quindecim, suis viribus diffisi ac nostros veriti, auxilia Germanorum exspectare constituunt. Labienus, hostium cognito consilio, cum ex temeritate eorum arbitraretur facile se aliquam facultatem pugnae adepturum esse, praesidio quinque cohortium impedimentis relicto, cum viginti quinque cohortibus et magno equitatu contra hostem proficiscitur et, mille passuum intermisso spatio, castra communit. Postea Labienus, longe de re meditatus, loquitur in consilio palam et dicit sese, quoniam Germani venturi erant, suas exercitusque fortunas in dubium non devocaturum esse et postremo die prima luce castra moturum esse. Celeriter haec ad hostes deferuntur. Labienus noctu, tribunis militum primisque ordinibus convocatis, quo facilius hostibus timoris det suspicionem, maximo tumultu castra moveri iubet.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48477
[degiovfe] - [2021-02-19 11:35:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!