banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Umanità di Quinto Marcello
Pagina 228 Numero 92

 Q. Metellus Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem Centobricam obsideret, et iam, admota machina, partem muri, quae sola convelli poterat, disiecturus videretur, humanitatem propinquae victoriae praetulit. Nam, cum filios Rhetogenis, qui, relicta urbe, ad eum transierat, Centobricenses machinae ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur (quamquam ipse Rhetogenes negabat esse impedimento quominus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageret) ab obsidione discessit. Quo quidem tam clementi facto, etsi non unius civitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos ita cepit, ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38415
[mastra] - [2020-10-21 16:25:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!