banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tre prodigi favorevoli
Pagina 291 Numero 62

Circa caput Servii Tullii recentis ex serva nati ex improviso vivida flamma - ut traditum est - emicuit. Tarquinii Prisci regis uxor, nomine Tanaquil, prodigium vidit idque regi detulit («riferì»). Tarquinius puerum, etiamsi e serva natum, adoptavit, ut filium educavit et ad regium fastigium evexit. Aeque felix flamma fuit quae («che», nom. f. sing.) ex tribuni Lucii Marci capite eluxit: nam pavidi adhuc milites, cum eam miram flammam viderunt, pristinam audaciam recuperaverunt, impetum in hostes fecerunt et castra Punica praedae referta ceperunt. Nec minus felix hoc («questo», nom. n. sing.) prodigium fuit. Lucius Sulla, dux sociali bello, dum apud Nolam ante praetorium hostias deis immolat, subito ex ima parte arae anguem prolapsam («strisciante») prospexit. Tum, aruspicis Postumii hortatu, continuo (avv.) exercitum in expeditionem eduxit ac Samnitium castra cepit. In Samnitica victoria eius futurae potentiae fundamentum fuit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46619
[darkshines] - [2020-08-06 22:00:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!