✔ Telephus Herculis filius ab Achille in pugna Chironis hasta percussus est. Quia ex eo vulnere in dies taetro cruciatu angebatur, petit ab Apolline remedium. Apollo ei respondit: «Eadem hasta quae te vulneravit, te sanabit». Telephus, ut hoc audivit, ad regem Agamemnonem venit et monitu Clytaemnestrae Orestem infantem e cunis rapuit et exclamavit: «Infantem interficiam nisi medicamentum praebueritis». Achivi autem, quod Apollinis verbis victoria eis esse poterat nisi Telephi ductu, facile cum eo in gratiam venerunt et ab Achille petierunt vulneris remedium. Achilles eis dixit: «Artem medicam egomet non cognosco». Tum Ulixes: «Non te dicit Apollo sed auctorem vulneris hastam nominat». Et hasta Telephus sanatus est. Postea Achivi Telepho dixerunt: «Nobiscum veni expugnaturus Troiam». Telephus respondit: «Venire non possum et cum Teucris pugnare quia Laodicem filiam Priami uxorem habeo». Sed ob beneficium quod acceperat locos et itinera demonstravit; inde in Moesiam venit.
Igino
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48921[darkshines] - [2021-02-19 15:16:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!