banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Sommosse in Spagna
Pagina 229 Numero 135

Quietum fore videbatur reliquum aestatis tempus fuissetque per Poenum hostem; sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt. Adversus eos tribuni militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi, levi certamine ut tumultuariam manum fudere mille hominibus occisis, quibusdam captis, magnaque parte armis exuta. Hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit. Castra Punica in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam Classem erant cum fama repens alio avertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis suae legatos obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt. Tria oppida vi expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnantes, quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42741
[emi53rm] - [2020-07-31 07:07:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!