Agesilaus, Lacedaemoniorum rex, cum Epaminondas, Thebanorum dux, Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem imperatorem se praebuit, ut eo tempore omnibus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non fuisse. In quo quidem discrimine celeritas eius consilii universis saluti fuit. Nam cum quidam adulescentuli, hostium adventu perterriti, ad Thebanos transfugere vellent et locum extra urbem editum occupavissent, Agesilaus, qui perniciosissimum fore videret, si animadversum esset quemquam ad hostes transfugere conari, cum suis eo venit atque, ut si bene fecissent, laudavit consilium eorum, quod eum locum occupavissent: se quoque id faciendum (esse) animadvertisse. Sic adulescentes simulata laudatione recuperavit et, adiunctis de suis comitibus, locum tutum reliquit. Illi, invicem, locum relinquere non ausi sunt eoque libentius, quod latere arbitrabantur quae cogitaverant.