banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Settimo Severo
Pagina 227 Numero 21

 Septimius Severus imperio Romano potitus est. Solus ex Africa imperator fuit. Hic primum fisci advocatus, mox militaris tribunus fuit; multis deinde et variis officiis atque honoribus functus est usque ad administrationem totius rei publicae. Parcus admodum fuit, natura saevus. Bella multa et feliciter gessit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria rebellaverat, apud Cyzicum interfecit. Parthos vicit et Arabas interiores et Adiabenos. Sub eo etiam Clodius Albinus Caesarem se in Gallia fecit, victusque apud Lugdunum et interfectus. Severus tamen praeter bellicam gloriam etiam civilibus studiis clarus fuit et litteris doctus, philosophia optime usus. Novissimum bellum in Britannia habuit; deinde ut receptas provincias omni securitate muniret, vallum a mari ad mare deduxit. Eboraci vita defunctus est admodum senex, imperii anno sexto decimo, mense tertio. Divus appellatus est.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48322
[emi53rm] - [2021-03-30 06:42:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!