banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ritratto di Catilina
Pagina 213 Numero 32

Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque Huic ab adulescentia bella intestina caedes rapinae discordia civilis grata fuerunt, et in iis rebus iuventutem suam exercuit. Ei erat corpus patiens inediae algoris vigiliae; animus audax subdolus varius, cuiusreilibet simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus inmoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat. Post dominationem L. Sullae hunc libido maxima invaserat rei publicae capiendae; neque quibus modis id adsequeretur eius intererat, dum ("purché") sibi regnum pararet. Animus ferox agitabatur magis magisque in dies inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque suis malis artibus auxerat. Incitabatur ille praeterea a corruptis civitatis moribus, quos pessima ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46959
[emi53rm] - [2020-10-18 06:25:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!