banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Rapporti tra Attico e Antonio
Pagina 134 Numero 4

Ut Antonius pervenit in Italiam omnes in magno periculo Atticum putaverunt propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. Itaque ille, timens proscriptionem, de foro decesserat, latebatque apud Volumnium, cui, ut notum est paulo ante opem tulerat. Tanta fortunae varietas iis temporibus fuit ut plurimi in summo essent aut fastigio aut periculo. Secum Atticus habebat Q. Gellium Canum, aequalem simillimumque sui, quem puerum in ludo cognoverat et cum quo adeo coniuncte vixit, ut ad extremam aetatem amicitia eorum creverit. Antonius autem, qui tantum odium in Ciceronem habebat, ut non solum ei, sed etiam omnibus eius amicis esset inimicus, tamen memor fuit Attici officii. Cum requisivisset ubinam Atticus esset, ei sua manu scripsit ut statim ad se veniret neque timeret. Ac ne quod periculum incideret, praesidium ei misit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48016
[emi53rm] - [2020-11-22 07:16:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!