Ex Macedonum gente duo reges multo ceteros antecesserunt rerum gestarum gloria: Philippus, Amynthae filius et Alexander, Philippi filius, Magnus postea cognominatus. Horum Alexander Babylone morbo consumptus est, Philippus autem, cum bellum in Persas, aucto firmatoque Macedoniae regno, suscepturus esset, Aegiis, cum spectatum ludos iret, iuxta theatrum a Pausania occisus est. Unus ex Epirotarum regibus memoria dignus Pyrrhus est, qui cum populo Romano bellavit. Is, cum Argos oppidum oppugnaret, in Peloponneso, lapide ictus, interiit. Unus item Siculus Dionisius prior (est). Nam et manu fortis et belli peritus fuit et, id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxuriosus, non avarus, nullius rei denique cupidus nisi singularis perpetuique imperii. Annos fere sexaginta natus decessit florente regno.