banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Publio Crasso Muciano bastona un alleato disobbediente
Pagina 237 Numero 80

Si is, qui aliquid tibi imperat, ferus, durus inexorabilis est et tibi tali imperanti ratio reddenda est, nihil aliud tibi faciendum est quam quod tibi praeceptum est. P. Crassus Mucianus, clarus atque inclitus ROmanus vir, a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque maxima et praecipua bona: quod («il fatto che») erat ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iurisconsultus optimus, quod pontifex maximus. Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et oppidum Leucas («Leucade») oppugnaret, quia ei necesse esse videbatur firmam atque proceram trabem invenire, qua aries fieret quaque muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistratum Elatensium («degli abitanti di Elea»), sociorum amicorumque populi Romani, ue ex malis duobus, quos apud eos vidisset, ille maiorem mitteret. Magistratus autem non, ut iussus erat, maiorem, sed minorem misit, quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti existimabat. Crassus eum vocari iussit et, cum interrogavisset, cur non, quem iusserat, misisset, causis rationibusque, quas dictitabat, spretis, vestimenta detrahi imperavit virgisque eum cecidit, quia ad id, quod facere iussus erat, non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondisset.
Gellio

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!