banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pirro interviene in difesa degli abitanti di Taranto
Pagina 233 Numero 11

Tarentinis quod Romanorum legatis injuriam fecissent, bellum indicere visum est. Quibus auxilio venit Pyrrhus, contra quem missus est consul Laevinus. Qui exploratores regis cepit: illi per castra Romana circumduci iussi sunt tumque incolumes dimitti, ut ea quae vidissent Pyrrho renuntiarent. Mox commissa pugna, cum jam hostes pedem referrent, rex elephantos in Romanorum agmen agi jussit; tuncque mutare proelii fortuna videabtur. Romanos vastorum corporum moles terribilisque superadstantium armatorum species turbavit. Equi etiam ad conspectum et odorem belluarum exterriti, sessores aut excutiebant, aut secum in fugam abripiebant. Deinde Pyrrho obviam venit Laevinus cum novo exercitu; quo viso rex ait sibi videri eamdem adversus Romanos habere fortunam, quam Herculi adversus hydram, cui tot capita renascebantur, quot praecisa erant: deinde in Campaniam se recepit. Fertur missos a senatu de redimendis captivis legatos honorifice excepisse, captivosque sine pretio reddidisse, ut Romanis etiam liberalis videretur.
Lhomond

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!