banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ottaviano conquista l'Egitto
Pagina 300 Numero 29

Pompeius pacem rupit et, navali proelio victus, fugiens ad Asiam interfectus est. Antonius, qui ("che", nom. m. sing.) Asiam et Orientem tenebat, sororem Caesaris Augusti Octaviani repudiavit et Cleopatram, Aegypti reginam, uxorem duxit. Postea ille contra Parthos pugnavit et primis proeliis eos vicit, tamen remeans fame et pestilentia laboravit et, quia Parthi ei fugienti instabant, victus recessit. Hic quoque ingens bellum civile commovit, ab uxore coactus, quia illa muliebri cupiditate etiam in Urbe regnare optabat. Antonius profligatus est ab Augusto navali illa pugna apud Actium in Epiri regione deinde in Aegyptum fugit et, desperata salute ("persa ogni speranza di salvezza"), se interemit. Cleopatra quoque sibi aspidem admisit et veneno eius extincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano adiecta est praepositusque ei Cn. Cornelius Gallus. Hunc primum Romanum iudicem ("governatore") Aegyptus habuit.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46801
[danilisa230] - [2020-10-14 15:51:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!