banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Oreste si libera dalle persecuzione delle Erinni
Pagina 480 Numero 2

Cum matrem interfecisset, Orestes a Furiis exagitatus Delphos se contulit ut de suorum malorum fine oraculum consuleret. Apollo iussit eum de templo Dianae in terra Taurina signum auferre et Argos afferre. Cum Pylade, sodale suo, Orestes navem conscendit et celeriter ad Tauricos fines devenit. Apud Tauricos decretum erat ut, qui intra eorum fines hospes venisset, templo Dianae immolaretur, Orestes et Pylades, a pastoribus deprehensi, ad regem Thoantem deducti sunt. Quos Thoas suo more vinctos duci iussit in templum Dianae, ut immolarentur. Ibi Iphigenia, Orestis soror, sacerdos erat, cui Orestes omnia aperuit. Cum ministeria sua abiceret, ipsa coepit signum Dianae auferre. Cum rex intervenisset, Iphigenia dixit signum ab illis sceleratis contaminatum esse. Ut signum expiaretur (dixit) ad mare ferri oportere et imperare ne ullus cives extra urbem discederet. Rex sacerdotis iussis oboedivit. Tum Iphigenia, cum signum sustulisset, cum fratre Oreste et Pylade in navem ascendit et vento secundo ad Apollinis templum translati sunt.

Oggi hai visualizzato 6.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47475
[darkshines] - [2020-11-18 13:08:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!