banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Milziade viene accusato di tradimento
Pagina 204 Numero 14

Athenienses classem septuaginta navium Miltiadi dederunt, ut insulas, quae Persas adiuverant, bello persequeretur. Ille plerasque ad officium redire coegit, nonnullas vi expugnavit. Ex his Parum insulam, cum oratione reconciliare non posset, operibus clausit omnique commeatu privavit. Sed cum iam in eo esset, ut (in eo esse ut = "essere sul punto di") oppido potiretur, procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nescio quo casu nocturno tempore incensus est. Ubi flammam oppugnatores viderunt, putaverunt signum a classiariis regis datum esse. Ergo Miltiades, timens ne classis regia adventaret, incensis operibus quae statuerat, Athenas rediit. Accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. Causa cognita, capitis absolutus, pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis aestimata est. Hanc pecuniam quod solvere in praesentia non poterat, in vincula publica coniectus est ibique diem obiit supremum.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46955
[emi53rm] - [2020-10-22 06:12:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!