banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Massimo Valerio Corvino (II)
Pagina 331 Numero 5

 Tum Valerius tribunus, ceteris inter metum pudoremque ambiguis, impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obviam; et congrediuntur et consistunt, et conserebantur iam manus. Atque ibi vis quaedam divina fit: corvus repente inprovisus advolat et super galeam tribuni insistit atque inde in adversari os atque oculos pugnare incipit; insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saevierat, revolabat in galeam tribuni. Sic tribunus, spectante utroque exercitu et sua virtute nixus et opera alitis propugnatus, ducem hostium ferocissimum vicit interfecitque atque ob hanc causam cognomen habuit Corvinus. Id factum est annis quadringentis quinque post Romam conditam. Statuam Corvino isti divus Augustus in foro suo statuendam curavit. In eius statuae capite corvi simulacrum est rei pugnaeque, quam diximus, monimentum.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48371
[emi53rm] - [2021-02-21 06:28:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!